- APAMIA vel APAMEA
- APAMIA, vel APAMEAPhrygiae urbs, ad Marsyae fluv. ostia, Cibotos olim appellata. Graece autem κιβωτὸς est area, quâ voce utuntur tum auctor epistolae ad Hebraeos, c. 11. v. 7. tum B. Pertrus ep. 1. c. 3. v. 20. ubi de arca Noe; quam Flav. Iosephus λάρνακα vocat Ant. Iud.l. 1. c. 4. Strabo, Ἀπάμεια, ἡ Κιβωτὸς λεγομένη. Ptol. Ἀπάμεια Κίβωτος. Plin. l. s. c. 29. 29. Tertius Apameam vadit, ante appellatam Celaenas, deinde Ciboton. Claudebatur enim in arcae modum, a tribus fluviis illam ambientibus. Plinius ubi supra: Sita est in radice montis Signiae, circumfusa Marsyâ, Obrimâ, Orgâ ftaminibus in Maeandrum cadentibus. Nunc a paucis inhabitata. longitud. 59. 50. latitud. 39. 50. Est et Apames Bithzmiae oppid. a Nicomede Prusiae rigis filio, de matris Apames nomine sic dictum, postea Myrlea, a Myrlo Colophoniorum duce appellata, urbs parva et male culta, longitud. 56. 50. latitud. 49. 56. Item urbs Mediae, in illius et Parthiae confinio Miana, teste Moletiô. Item alia in Mesopotamia, apud Euphratem fluv. ex adverso Zeugmatis. longitud. 79. 50. latitud. 49. 56. Altera ad Tigrim in eadem provincia, ubiis in 2. alveos dividitur, supta Seleuciam ad 125. mill. pass. Alia in Perside. Denique urbs Syriae archiepiscopalis olim clara ad Orontem fluv. inter Antiochiam, et Emesam ad 65. mill. pafl. a Larissa 15. Hamous, teste Belloniô, Hama Leunclavio, Aman aliis, a Seleuco Nicanorege condita, ac de sororis, alii, de uxoris nomine dicta. Hanc Thomas Episcopus dexteritate suâ, A. C. 544. ab armis Cosrois, Persarum Regisqui advantabat Antiochiam devastaturus, liberavit. A Rege enim ad spectacula invitatus, processit, quo animum eius modis omnibus mitigarer, et placatum redderet: Interrogatusque ab eo, an expeteretipsum in urbe sua videre; ipse qui sciebat, prudentiae partem esse, etiam apud ferocissimos homines, veritatem cum magnanimitate et modestia dicere, respondit: Se nequaquam id cupere. Quod responsum miratus tyrannus, Apameensibus pacem dedit. Expugnata sub Iustino Minore A. C. 569. cui cum Cosproe et filio huius Hormisda res fuit. Vide Evagr. l. 4. c. 24. 25. et l. 5. c. 7. 10. P. Diacon. l. 10. P. Diacon. l. 10. Item Plin. l. 5. c. 29. Strab. l. 6. et 11. Regio Apamena. Dionys. v. 918.Α᾿υταρ ενὶ μέςςῃσιν Ἀπαμείης πτολίςθρονΤῆς δὲ πργ`ς ἀν???τολίην κατασύρεται ὐγρὸς Ὀρόντης.longitud. 70.00. latitud. 34.45. Notandum hîc, urbes huius nominis fere quotquot sunt, aquis pariter circumfundi. Amm. Marcellin. de Apamea Mesenes: Urbs est, quam Tigridis aquae ambiunt. Steph. Ἀπαμειά ἐςτι καὶ ἀλλη εν τῇ Μεσηνῶν γῇ τῷ Τίγρητι περιὲχομένη. Et Plin. loc. cit. Tigris circumdatur buic. Idem de Apamia Phrygiae, Sita est in radice montis Signiae circumfusa Marsyâ. Steph. de Apamia Syiae, Ἐκλήθη δὲ Χεῤῥονησος ἀπὸ περιο χῆς τῆν ὑδάτων. Itaque verissimum puto, quod observar Vir Maximus, Apamia vocem esse Syram, quamvis illius originem non videatur plane assecurtus fuisse, quae tota later in Ionae verbis, c. 2. v. 4. aphaphuni majim, h. e. circumdederunt me aquae. Bochart.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.